EXPLORE THE STORY
Book II  Stage 13  coniūrātiōshow analysis: YES NO
‘hide view options’ hides the buttons for changing how the text displays.
‘background’ cycles through the background colours.
‘text’ cycles through the text colours.
‘space’ makes the text spacing wider.
‘breaks’ hides line breaks and shows three more buttons.
‘numbers’ toggles the display of line numbers.
‘a-’ reduces the text size.
‘a+’ increases the text size.
Press anywhere to remove this help.
coniūrātiō
Vārica rem nārrāvit:
    'nōs apud Canticōs erāmus, quod Salvius metallum novum
vīsitābat. hospes erat Pompēius Optātus, vir benignus. in
metallō labōrābant multī servī. quamquam servī multum ferrum
5  ē terrā effodiēbant, Salvius nōn erat contentus. Salvius servōs ad
vocāvit et īnspexit. ūnus servus aeger erat. Salvius servum
aegrum ē turbā trāxit et clāmāvit,
    "servus aeger est inūtilis. ego servōs inūtilēs retinēre nōlō."
postquam hoc dīxit, Salvius carnificibus servum trādidit.
10  carnificēs eum statim interfēcērunt.
    hic servus tamen fīlium habēbat; nōmen erat Alātor. Alātor
patrem suum vindicāre voluit. itaque, ubi cēterī dormiēbant,
Alātor pugiōnem cēpit. postquam custōdēs ēlūsit, cubiculum
intrāvit. in hōc cubiculō Salvius dormiēbat. tum Alātor
15  dominum nostrum petīvit et vulnerāvit. dominus noster erat
perterritus; manūs ad servum extendit et veniam petīvit.
custōdēs tamen sonōs audīvērunt. in cubiculum ruērunt et
Alātōrem interfēcērunt. tum Salvius saeviēbat. statim
Pompēium excitāvit et īrātus clāmāvit,
20      "servus vulnerāvit! coniūrātiō est! omnēs servī sunt
cōnsciī. ego omnibus supplicium poscō!"
    Pompēius, postquam hoc audīvit, erat attonitus.
    "ego omnēs servōs interficere nōn possum. ūnus vulnerāvit.
ūnus igitur est nocēns, cēterī innocentēs."
25      "custōdēs nōn sunt innocentēs", inquit Salvius. "cum Alātōre
coniūrābant."
    Pompēius invītus cōnsēnsit et carnificibus omnēs custōdēs
trādidit.'
Click a word to see its meaning, or select a word with the arrow keys.
This activity is designed for the UK 4th Edition.
0 / 0
Word check
Show view options